- MOLARIS Lapis
- MOLARIS Lapisquem Graeci μυλίαν et μυλίτην vocant, culque plurimus inest ignis, ut habet Plin. l. 36. c. 19. Graecis quoque πυρομάχος dicitur et πυρίτης Sic enim dictus, non quod ignem faciat percussus, sed quod igni resistat; nec enim igni solvitur,nec rumpitur: cuiusmodl lapides focis hodie fubsternimus et caminis applicamus quia igne minime domantur. Theophrastus πυρομάχον et μυλίτην coniungit et inter cos lapides numerat, qui igne liqueuevantur ac fluunt: ώσαύτως καὶ οἱ πυρομάχοι καὶ οἰ μυλίαι ρἕουσι. Ideo ad focum optimi, quippe qui neo igne dissiliant, nec frangantur, nec crepitent. Nam quod in fornacibus magnâ ignis vi domiti liquescunt, commune id habent cum omnibus lapidibus, marmore exceptô, ut tradit idem. Sic molaris pyrites et πυρομάχος quibusdam dictus. Salmas. ad Solin. p. 717. Poetis Molares dicuntur, omnia saxa grandiora: cuiusmodi lapidibus Heroas pro telis usos canunt passim. Stat. Theb. l. 8. v. 710.——— circumque sonoriVertice percussô, volvuntur in arma molaresEt de Scaeva suo Lucanus ingeniose, l. 6. v. 169.——— ——— ille ruentiAggere consistit, primumque cadavera plenisTurribus evolvit, subeuntesque obruit hostesCorporibus totaeque viro dant tela ruinae,Roboraque et moles, hosti seque ipse minatur.Nunc sude, nunc duro contraria pectora contoDetrudit muris et valli summa tenentesAmputat ense manus: caput obterit, ossaque saxo,Ac male desenstum fragili compage cereorumDissipat, alterius flamma crinesque genasqueSuccendit, strident oculis ardentibus ignes.Vide quoque infra in voce Saxum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.